VIRGA Moysis

VIRGA Moysis
VIRGA Moysis
non minus celebris in Sacris, memoratur
pluribus Exodi, c. 4. v. 2. et seqq. ubi eius in serpen tem conversae, moxque sibi iterum redditae miraculô, Moyses confirmatus, vocationem divinam, suscepisse: c. 7. v. 12. ac seqq. ubi eâdem. metamorphosi vocationem suam Pharaoni Regi probavisse, et c. 8. 9. 10. 11. ubi varias eâ motâ plagas Aegyptiis inflixisse, legitur. Erat autem ea non nisi baculus eius viatori us, quem forte manu tenebat, cum Deus ipsum alloqueretur hac de re, c. 4. cit. v. 1. ut suaviter delirent Magistri, qui virgam hanc ex arbore vitae; in Edenis horto, ab angelo decerptam fuisse, atque ideo vi θαυματουργικῇ polluisse, tradunt. Quos ex parte Christianor um illi sequuntur, qui tam ex hac virga, qusam ex sudariis ac sem icinctiis, a Paulo ad aegros delatis, Actor. c. 19. v. 12. huiusmodi vires rebus inanimatis Deum indidisse; contendunt. Vim infinitam certe miracula requirunt, nec Virga Mosis in sanguinem mutavit aquas, aut ranas produxit, aliaque complura patravit, sed eâ motâ id praestitit Deus, quod se facturum promiserat: voluitque hôc pactô servorum suorum operâ (namque et per Aaronem quaedam hîc gesta) uti, ut sic auctoritatem illis, tam apud Aegyptios, quam apud Israelitas, conciliaret. Sam. bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 18. Interim, ne vis illa crederetur scipioni indita, iupse Deus plagarum nonnullas immediate Aegyptiis immisit, uti ex Historia cit. liquet. Idem ibid. Aegyptii vero tot monstris territi, ad motum Virgae huius editis, totum hoc similiter ipsi tribuentes, nec ad miraculorum Auctorem assurgentes, ab eo tempore, in quolibet Fanorum suorum, virgam similem consecrâsse ac collocâsse legentur, apud Diodorum, aliiosque Scriptores priscos. Sed et Legatorum ritum, virgam seu baculum album, cum munus suum obeunt, gerendi, sequentibus temporibus inolitum, ex sacra hacce historia ortum sumpsisse, sunt qui velint. quam ind rem vide plura apud Burmannum, Meditation. in Exodum, d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • VIRGA — I. VIRGA Investitura fit, vel proprie tradendo terram ipsam, seu feudum: vel improprie, tradendo terrae vel feudi nomine, vexillum, hastam, sagirtam, vide Ingulphum, p. 901. Ex hastae traditione nata est consuerudo, per festucam, vel virgam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLA — loca dicuntur publica, im Dei honorem erecta, eiusque cultui destinata. Alias Sacrae Aedes, Fana, Delubra, Basilicae, etc. quae tamen voces, rem accuratius pensiculanti, non unum idemque penitus designant. Clemens, cui Eusebius astipulatur, non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEGATUS — apud priscos Rom. is fuit, qui Ammiani Marcellini temporibus Comes dicebatur, et nostra aetate Locum tenens. Gall. Lieutenant, penes quem absente Imp. vel Duce. summa potestas erat. Hi inrer Comites Proconsulum et Propraetorum primum obtinuêre… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”